SPHAERISTICA

SPHAERISTICA
SPHAERISTICA
Graece Σφαιριςτικὴ, una ex tribus Saltationis Gymnasticae, veteribus usitatae, speciebus, a Milesiis quidem damnata legitur, teste Eustathiô Od. θ. quia Athletae in coronariis certaminibus saepius praemium adepti, pilae lusum ad nullum eorum quicquam conferre censerent; unde nec inter sacros fuit Agones, qui Olympiae, Delphis, Corinthi aut Nemeae fervebant, cum valetudini solum conducere, non item, ad sactos agones vel ad rem bellicam, crederetur. Ab Atheniensibus tamen tanti habita est, ut Alexandrum Carystium Sphaeristam civitate dona vetint, ac statuam etiam in eius memoriam constituerint, Eustath. ubi supra. Haec Homeri temporibus simplicior cum esset, posterioribus saeculis tantam varietatem acquisivit, ut et ipsa in Gymnasiis, tam locum, Sphaeristerium dictum, de quo modo; quam Praefectum, Sphaeristicum, Graece Σφαιριςτικὸν vocatum, habere meruerit. Erat hic eorum, qui pilâ ludebant, institutor ac veluti Paedotriba, qui secundum Galenum de tuenda valet. l. 2. omnem pilae iactum, exceptum, repulsumve callebat etc. Vide Hieron. Mercurialem de Arte Gymn. l. 2. c. 4. totô, ut et cap. seq. et supra in voce Pila: cuius lusum ad cursum et saltum refert, nec crura solum exercere, sed etiam lacertos, imo omnes corporis partes, ipsos etiam oculos, ostendit Voss. de Gymnastica c. 3. §. 57. qua de re abunde galenus l. περὶ σφαίρας. Idem certamen Graecis Σφαιρομαχὶαν dici, sed ambiguô vocabulô, quia similiter appellabatur Pugilum certamen, quibus Sphaerae pro caestibus, docet praefatus Vossius §. seq. ex Polluce l. 3. c. ult. Certe, ut Sphaeta est Pila, l. 16. ff. mand. et apud Plinium Iun. l. 2. Ep. 17. et l. 5. Ep. 6. ita pro certamine ipso Sphaeromachia est, apud Senecam Ep. 80. in limine, Omnes molestias ad Sphaeromachiam avocavit: et Statium Praefat. ad Silvarum l. 4. Sphaeromachias spectamus, et pilaris lusio ad mittitur. Thom. Dempster. in Rosin. l. 5. c. 1. Vide quoque hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • GYMNASTICA — Graece Γυμναςτικὴ, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. ἐπιςτήμη ἐςτὶ τῆς εν πᾶσι γυμνασίοις δυν´αμεως, quoe omnium exercitationnum facultates novit. Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Eitner — Eitner, 1) Robert, Musikhistoriker, geb. 22. Okt. 1832 in Breslau, machte dort unter Brosigs Leitung seine Studien, ging 1853 nach Berlin, trat daselbst als Klaviervirtuos und Komponist von Klavierstücken und Liedern auf, widmete sich aber von… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • CORYCUS — I. CORYCUS Graece Κώρυκος, unum ex quatuor pilae apud Graecos generibus, quod quid esset, et quomodo is ludus perageretut, clarissime expressit Antyllus apud Oribasium, Corycus, inquiens, in corporibus imbexillioribus granô siculneô, aut farinâ,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SALTATIO — quanti fuerit a Veterib. aestimata, argumento multa sunt: id vero inprimis, quod ceremoniae nullae aut spectacula antiquiora fuêre, quibus Saltatio non adhiberetur. Est autem haec facultas quaedam, motibus ac gestibus corporis, certô artificiô,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPHAERISTERIUM — septima Gymnasiorum veterum pars, locus erat, ubi τῇ σφαίρᾳ sive pilâ exercerentur: inter Palaestram, partem sextam, et locum, inter porticus et muros, seu partem octavam, ubi currebatur. Licet enim a Vitruvio, in descriptione Gymnasiorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPHAEROMACHIA — apud Papinium Statium Epist. praemissa l. 4. Sylv. 1. Exercere autem iocos ron licet? sic secreto, inquit. Sed et Sphaeromachias spectamus, et pilaris lusio admittitur. Est pugnapilaris, a lusione distincta: quae qualis fuerit, satis enarrari,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • URANIA et Aporraxis — apud Pollucem, pilae parvae ludorum species sunt, in quibus scilicet sese reclinantes pilam in caelum proiciebant, et antequam terram attingeret excipiebant. Vide Hier. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 2. c. 4. et supra, ubi de Pila ac Sphaeristica …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”